Sie befinden sich hier » Principium

Principium

De Gymnasio nostro Wiedovallensi

Salve, lector carissume, qui hanc paginam e reticulatione computatoria mundiali transportatam vides

Gymnasio Wiedovallensi anno post Christum natum millesimo nongentesimo septuagesimo quinto condito, quod pagus Neowiedensis praestare debet, et iuvenibus maturam superantibus, quod primum factum est anno millesimo octingentesimo tertio quartoque scholarum superius curriculum est (quod Mainzer Studienstufe nominatum est), cuius multi variique cursus et provinciae Rhenopalatinae  proprii et ad se speciali studio exercendum apti sunt.

Hodie Gymnasio VViedovallensi prope quini classes cursuum annorum singulorum sunt. Plus quam mille discipuli utriusque generis, qui circa centum sexaginta vicos habitant, scholam adeunt. Sunt ibi circa octoginta collegae mares feminaeque.

Non sunt tam multi discipuli singula in classi vel cursu quam praescipti in provincia Rhenopalatina. Qua ex re ab omnibus conspici potest omnes, qui gymnasio praesunt, eis, quae effici potest, utentes classes quam exiguas deminuare.

Schola Realis Plus proxima discipulis utriusque generis multa, quae utilia sunt, praebet: Instituta communia velut bibliotheca aut conclavia specialia plus quam commune suppelectilibus ornata sunt. Amicitiae temporibus ludi iunctae a liberis et hic coli possunt, etsi aut amicus aut amica Scholam Realem Plus adit.

Et Schola et Gymnasium praecipue in eo gradu ad se informandum occupato (i.e. Germanice “Orientierungsstufe”) conlaborant; ut exemplum proferamus, utuntur discipuli utriusque generis interdum libris ipsis. Hoc cursu superato cursum futurum alterum commendare nobis licet.

Eligimus classis quintae (V.) discipulos utriusque generis, prout linguam sermonis alieni (i.e. linguam Francicam vel linguam Latinam) discere velint et qua in schola ante didicerint. Liberi amicos et alios sibi bene notos convenientes et libenter et facile nunc Gymnasium  adibunt.

Quas artes liberales novas et quam strenue discipuli utriusque generis discant, ad maturam spectat. Multae artes multos annos studendae sunt, dum examen maturae superes! Ut alterum exemplum proferam: tibi sunt duo sermones alieni et tres artes naturales percipiendae sunt.

Visne cognoscere, quomodo gymnasium instructum sit? Lege!

Classi quintae (V.) et sextae (VI.) (“Orientierungsstufe”):      

1. lingua anglica percipienda

2. tum classe sexta linguam Francicam vel

Latinam percipiendam,

3. interdum cum Schola Reali Plus collaboramus,

4. tibi parentibusque consulemus strenue,

5. si oportet, schola mutari potest.

 

a classe septima (VII.) usque ad decimam (X:) (“Sekundarstufe I”):

1. a classe nona, si vis, sermo alienus percipi

potest: Latinus, Francicus, Hispanicus, aut

ars scientiarum naturalium,

2. tibi parentibusque consulemus strenue ad

cursum scholasticum tuam psychologicam liberorum doctrinam curantes,

3. classem octavam vel decimam superanti scholam mutare tibi licet, i.e.

eam scholam “Fachoberschule” appellatam adire,

 

Nunc felix es et sis, quia maturam parvam superavisti!

 

a classe undecima (XI.) usque ad tertiam decimam (XIII.) (“Sekundarstufe II”):      

1. si vis et non iam linguam Latinam aut alteram didicisti, nunc percipere linguam Latinam tibi licet!

2. Si vis artificium cognoscere, tibi adsumus,

3. post classem duodecimam nunc id examen, quod “Allgemeine Fachhochschulreife” nominamus, habes; sed noli oblivisci: et vita practica tibi necesse est, aliter: nulla vita practica – nullum “Fachhochschulreife”!

Nunc finis commendat opus classe tredicima superata, quod “Abitur” nominamus:

Matura tibi felici est!

Quas artes tibi offerimus, hic videas:

Classi quintae (V.) et sextae (VI.):

-           linguam Germanicam, Anglicam, Latinam vel Francicam

-           artem mathematicam

-           scientias physicas

-           artem geographicam

-           legem christianam catholicam vel evangelicam aut morum praecepta

-           artem opera faciendi

-           artem musicam

-           artem corporum exercendorum

-           eam artem modernis temporibus “Informations-technische Grundbildung ITG” nominatam

 

Classi septimae (VII.) et octavae (VIII.):

-           linguam Germanicam, Anglicam, Latinam vel Francicam

-           artem mathematicam

-           scientias physicas, nunc specialiter: biologicam chemicam physicam

-           artem geographicam et historicam

-           legem christianam catholicam vel evangelicam aut morum praecepta

-           artem opera faciendi

-           artem musicam

-           artem corporum exercendorum

-           eam artem modernis temporibus “Informations-technische Grundbildung ITG” nominatam

-           eam artem modernis temporibus “Lions Quest” nominatam

Classi nonae (IX.) et decimae (X.):

-           linguam Germanicam, Anglicam, Latinam vel Francicam

-           linguam Hispanicam (discipulo sponte)

-           artem mathematicam

-           scientias physicas, nunc specialiter: biologicam chemicam physicam “NAWI” (discipulo sponte)

-           artem geographicam et historicam

-           legem christianam catholicam vel evangelicam aut morum praecepta

-           artem ad vitam socialem pertinentem

-           artem opera faciendi

-           artem musicam

-           artem corporum exercendorum

-           eam artem modernis temporibus “Informations-technische Grundbildung ITG” nominatam

Classi undecimae (XI.), duodecimae (XII.) et tertiae decimae (XIII.)

-           linguam Germanicam, Anglicam, Latinam vel Francicam cursus levis et superioris

-           linguam Hispanicam cursus levis et superioris

-           artem mathematicam cursus levis et superioris

-           linguam Latinam discipulis incipientibus

-           scientias physicas, nunc specialiter: biologiam chemicam physicam (sunt omnes cursus leves et superiores)

-           artem geographicam et historicam cursus levis et superior

-           artem ad vitam socialem pertinentem cursus levis et superior

-           legem christianam catholicam vel evangelicam aut morum praecepta cursus levis

-           artem opera faciendi cursus levis

-           artem musicam cursus levis

-           artem corporum exercendorum cursus levis et superior

-           eam artem modernis temporibus “Informations-technische Grundbildung ITG” nominatam cursus levis

(Nota bene: cursus levis, i.e. “Grundkurs”, cursus superior, i.e. “Leistungskurs”).

Fere abhinc annos multos communitates, quas “Arbeitsgemeinschaften” appellamus, offeruntur, velut:

Handball, Abenteuersport, “Aktion Tagwerk”, Orientierungsstufen-Chor, Südafrika, Pädagogik und Psychologie, Altgriechisch, Kunstprojekte, Schülerzeitung, Schülervertretung, Theater, Video, Ton- und Bühnentechnik, Veranstaltungsorganisation (KIS), “Schüler experimentieren”, Jugend forscht, Robotik.

Praecipue Phoenix nominanda est, quae ex symphoniacorum grege et scaenicis exornatoribus constat.

Praeclara et singularia offerimus, cum artifices variarum artium velut musicae, artis scaenicae grandis et levis aut actionis neurospastorum invitamus, ut artes suas exerceant. Discipulis classis decimae vel superioris fabulas visitare licet quinquies per annum (KIS, i.e. “Kultur in der Schule”).

Discipulos quotannis certamina multa variaque non raro felicissime superavisse constat, ut exempla proferam “Jugend forscht”, “Jugend trainiert für Olympia”, “Roboter-Challenge” et multa alia. Non ommittendum discipulas nostri gymnasii plurimas haec certamina physica superavisse!

Visne scire, quomodo parentes vitae scolasticae intersint? Consilium parentum non solum interest sed etiam societas ad promovendum gymnasium condita, quae omnes artes iuvat centum milia euronibus adhuc donatis.  Socii huius consilii solemnitates scholae instituere solent una cum magistris.

Diebus festis, qui scholastico in anno ab omnibus celebrantur, et familiaritatibus, quas cum iis, qui his temporibus negotia agunt, habemus, demonstratur gymnasium sedem non solum artibus docendis sed etiam communicando inter se et rationi socialiter vivendi verae dedicatam esse.

Quae nobis in officio paedagogo agentibus magni momenti est, ea in paginis “Qualitätsprogramm” nominedescipta est. Quorum regulae nos una cum discipulis et parentibus semper  variis in societatibus, quas “Arbeitskreise” appellamus, quaerunt.

Nunc, lector carissume, valeas et abeas laetior et sapientior quam antea eras et:

Dic, hospes, mundo nos te hic legisse docentes

Dum sanctis studii legibus obsequimur.